EPIGRAMMA L

Alta venenoso fodiatur tumba Draconi,

Cui mulier nexu sit bene vincta suo:

Ille maritalis dum carpit gaudia lecti,

Haec moritur, cumqua sit Draco tectus humo.

Illius hinc corpus morti datur, atque cruore

Tingitur: Haec operis semita vera tui est.

Play / atalan.htm / atala.htm