EPIGRAMMA X

Machina pendet ab hac mundi connexa catena

Tota, SUO QUOD PAR GAUDEAT OMNE PARI:

Mercurius sic mercurio, sic jungitur igni

Ignis et hac arti sit data meta tuae.

Hermetem Vulcanus agit, set penniger Hermes,

Cynthia, se solvit, te sed, Apollo, soror.

Play / XI.htm