EPIGRAMMA XII

Nosse cupis causam, tot cur HELICONA poetae

Dicant, quodque ejus cuique petendus apex?

Est LAPIS in summo, MONUMENTUM, vertice postus,

Pro Jove deglutiit quem vomuitque pater.

Si ceu verba sonant rem captas, mens tibi laeva est,

Namque est Saturni CHEMICUS ille LAPIS.

Play / XIII.htm