EPIGRAMMA XIV

Dira fames Polypos docuit sua rodere crura,

Humanaque homines se nutriisse dape.

Dente Draco caudam dum mordet et ingerit alvo,

Magna parte sui fit cibus ipse sibi.

Ille domandus erit ferro, fame, carcere, donec

Se voretvet revomat, se necet et pariat.

Play / XV.htm