EPIGRAMMA XIX

Bis duo stant fratres longo ordine, pondera terrae

Quorum unus dextra sustinet, alter aquae.

Aeris atque ignis reliquis est portio, si vis

Ut pereant, unum tu modo morte premas.

Et consanguineo tollentur funere cuncti,

Naturae quia eos mutua vincla ligant.

Play / XX.htm