EPIGRAMMA XLI

Ex patre, Myrrha, suo pulchrum suscepit Adonim,

Delitias Cypriae, quem nece stravit aper.

Accurrit Venus et pede laesa cruore ruborem

Contulit ipsa rosae, quae prius alba fuit.

Flet Dea (flent Syri, luctus communis in orbe est)

Illum lactucis mollibus et posuit.

Play / XLII.htm