EPIGRAMMA XLIII

Montis in excelso consistit vertice vultur

Assidue clamans; Albus ego atque niger,

Citrinus, rubeusque feror, nil mentior. Idem est

Corvus, quin pennis absque volare solet

Nocte tenebrosa mediaque in luce diei,

Namque artis caput est ille vel iste tuae.

Play / XLIV.htm