EPIGRAMMA XLV

Sol, fax clara poli, non corpora densa penetrat,

Hinc illi adversis partibus umbra manet:

Vilior haec rebus quamvis est omnibus, usu

Attamen Astronomis commoda multa tulit.

Plura Sophis sed dona dedit SOL, ejus et umbra,

Auriferae quoniam perficit artis opus.

Play / XLVI.htm