EPIGRAMMA XLVI

Jupiter e DELPHIS aquilas misisse gemellas

Fertur ad Eoas Occiduasque plagas.

Dum medium explorare locum desiderat Orbis,

(Fama ut habet) Delphos hae rediere simul.

Ast illae lapides bini sunt, unus ab ortu,

Alter ab occasu, qui bene conveniunt.

Play / XLVII.htm