EPIGRAMMA XVI

Victor quadrupedum LEO pectore fortis et ungue

Absque metu pugnat, dissimulatque fugam:

Aligeram cui tu pedibus conjunge Leanam,

Qua volat et secum vult relevare marem:

Ille sed immotus stat humo, retinetque volantem;

Haec tibi naturae monstret imago viam.

Play / XVII.htm