EPIGRAMMA XVII

Naturae qui imitaris opus , tibi quattuor orbes

Quaerendi, interius quos levis ignis agat.

Imus Vulcanum referat, bene monstret at alter

Mercurium, Lunam tertius orbis habet:

Quartus, Apollo, tuus, naturae auditur et ignis,

Ducat in arte manus illa catena tuas.

Play / XVIII.htm