EPIGRAMMA XX

Flamma, vorat quae cuncta, velut Draco, gnaviter ursit

Virginis eximium visuperare decus:

Hinc lachrymis suffusa viro dum forte videtur,

Ille fuit miserae ferre paratus opem.

Protinus hanc clypeo velans contendit in hostem,

Et docuit tantas spernere mente minas.

Play / XXI.htm