EPIGRAMMA XXI

Foemina masque unus fiant tibi circulus, ex quae

Surgat, habens aequum forma quadrata latus.

Hinc Trigonum ducas, omni qui parte rotundam

In sphaeram redeat: Tum LAPIS ortus erit.

Si res tanta tuae non mox venit obvia menti,

Dogma Geometra si capis, omne scies.

Play / XXII.htm