EPIGRAMMA XXII

Quisquis amas facili multum praestare labore,

Saturni in faciem (quae nigra) sparge nives:

Et dabitur tibi materies albissima plumbi,

Post quod, faemineum nil nisi restat opus.

Tum COQUE, ceu mulier, quae collocat ignibus ollas,

Fac sed in propiis TRUTA liquescat aquis.

Play / XXIII.htm