EPIGRAMMA XXIX

Degit in ardenti Salamandra potentior igne,

Nec Vulcane tuas aestimat illa minas:

Sic quoque non flammarum incendia saeva recusat,

Qui fuit assiduo natus in igne Lapis.

Illa rigens aestus extinguit, liberaque exit,

At calet hic, similis quem calor inde juvat.

Play / XXX.htm