EPIGRAMMA XXVI

Major in humanis non est sapientia rebus,

Quam qua divitiae vitaque sana venit.

Dextra salubre tenet spaciosi temporis aevum,

Illius at cumulos laeva recondit opum.

Si quis ad hanc ratione manuque accesserit illi

Vitae fructus in hac arboris instar erit.

Play / XXVII.htm