EPIGRAMMA XXVII

Luxuriat Sophiae diverso flore ROSETUM,

Semper at est firmis janua clausa seris:

Unica cui clavis res vilis habetur in orbe,

Hac sine, tu carpes, cruribus absque viam.

Parnassi in vanum conaris ad ardua, qui vix

In plano valeas te stabilire solo.

Play / XXVIII.htm