EPIGRAMMA XXXI

Rex Diadema caput cui praegravat,aequore vasto

Innatat, atque altis vocibus usus ait.

Cur non fertis opem? Cur non acurritis omnes,

Quos ereptus aquis forte beare queo?

In mea, si sapitis, me regna reducite, nec vos

Pauperies premet aut corporis ulla lues.

Play / XXXII.htm