EPIGRAMMA XXXIII

Ille biceps gemini sexus, en funeris instar

Apparet, postquam est humiditatis inops:

Nocte tenebrosa si conditur, indiget igne,

Hunc illi praestes, et modo vita redit.

Omnis in igne latet lapidis vis omnis in auro

Sulfuris, argento Mercurii vigor est.

Play / XXXIV.htm