EPIGRAMMA XXXV

Respice Triptolemum, durunque in praelio Achillem,

Matre docente, aestus ut didicere graves.

Illum Diva Ceres, Thetis hunc durabat in igne

Noctu, lacte ferens ubera plena die.

Haud secus assuescat medicina beata Sophorum,

Quam puer ad mammas, ut aucat igne frui.

Play / XXXVI.htm