EPIGRAMMA XXXVII

Terna magisterii sunt semina, foetida Lympha,

Et niveus vapor, ac pelle Leo viridi:

Unda parens peperit, restant quae elementa, Sophisque,

Ut lapidem faciant, ultima primaque ea est.

Aes Hermetis at est viridis LEO, petraque nota

Librorum capitulis, Fumus et albus aqua.

Play / XXXVIII.htm